- NEMAUSUS
- I.NEMAUSUSAusonio in Burdigala Vet eribusque memoratus, fons Galliae est, in Volcis Arecomicis, urbis Nemausi, quae inde nomen hausit; hodie le Vistre, i. e. Vitreus, quod more vitri purus, splendidus atque perspicuus sit, dictus. Hic, si qua Catello et tabulis fides, rivum seu fluviolum facit, qui per fossam Nemausensis Urbis decurrens, alluit vicos Burgum le Bourg, Viridaria Vergeres, Vestricum Vestric, Vallem Viridem Vauvert, Salmosam Salmoze, et non procul ab Aquis Mortuis, in maritimum stagnum Laternam sive Taurum paludem l'estang du Tau, se effundit. Hadr. Vales. in voce Volcae Arecomici.II.NEMAUSUSitem Volcarum Aremoricorum Nemausus, Colonia, et urbs Episcopalis Galliae Narbonensis in Occitana regione ad Vardonis fluv. caput, inter Avenionem ad ortum et Montem Pessulum in occidentem. Urbsantiquissima, ubiamphitheatrum, vulgo les Arenes, et plura antiavae nobilitatis et magnitudinis vestigia. Vulgo Nismes et Nimes. Non longe Nemausus fons instar amnis fluens. Ausonius in catalogo Urbium, v. 33.Non Aponus potu, vitreâ non lace NemaususPurior —— ——Urbem hanc quidam ab Herculis filiorum aliquo conditam volunt, quod tamen incertum. ex nummis antiquis patet, hûc ab Augusto, post Aegyptum devictam, coloniam deductam esse: palmam enim, cui crocodilus alligatus, prae se ferunt, cum inscriptione, COL. NEM. i. e. Colonia Nemausus, vel Nemausensium: et haec Nemausi hodierna insignia. Coeterum sita est commodissime, sedes Praesidialis Curiae, etc. Fuit sub Gothis, usque ad Carolum Martellum, praeteritô saeculô Reformatis in Gallia refugium praebuit, quorum hodieque ingens ibi numerus. Ptol. l. 2. c. 10. Mela, l. 2. c. 5. Plin. l. 3. c. 4. Sueton. in Tiber. c. 13. Antonin. in Itin. Strabo. l. 14. Ioh. Peldo, de antiq. Nemaus. Crasserus, antiq. Nemaus. Catel. l. 5. Hist. de Lang. Duchesnius, Sammart. Gall. Christ. Hîc Concilia A. C. 389. 886. 897. 1096. Morerius Dict. COL. AUG. NEMAUSUS, in nummo Augusti; non tam a Nemauso Heraclida, ut Steph. memoriaeprodidit, Parthenium scripsisse, quam a fonte, de quo infra, dicta. Crvitas Nemausensium, in veterib. Notitiis provinciarum, ac civitatum Galliae, appellatur. Amphitheatri eius, quod vulgo Arenas vocant, meminit Iulianus Toletanae sedis Archiepiscopus, de expedit. Wambae Regis Gothorum in gallias, ubi Arenas validiori muro cinctas: Item castrum Arenarum, et claustra Arenarum vocat; Gradus marmoreos loci memorat, et chvernas vel abdita Arenarum, quo se Paulus rebellis cum suis receperat, atque extra civitatem Arenas fuisse, indicat. Solebant enim, quibellum gerebant, Amphitheatra Urbium et coetera opera Romanâ arte et naturâ munita, Ecclesias etiam maiores Christiani pro castellis habere, et insignibus operibus communire: quemadmodum de Templo Hierosolymitano legimes. Unde Aimoinus scribit, Treviricos in Arenis civitatis locato praesidiô, conatibus Chroci Regis restitisse. In litcris Bernardi Atonis, Vicecomitis Nemausensis, datis A. C. 1179. civitatem de Nemauso et castrum de Arenis prope civitatem, reperimus. Item omnes habitantes in Nemauso et in Arenis, tamquam in locis distinctis. Namque Amphitheatra plerumque extra urbes erant, ab arena sen cavea, parte sui, Arenae Gallis plerumque vocata: Cavea autem sen Arena, Amphitheatriarea erat, a cavitate prius, a sabulo, quô spargebatur, posterius nomen adepta. Insigne urbis elogium exstat in Passione MS. S. Baudelii; Eâ tempestate urbs eadem murorum et celsarum turrium praemaximô ambitis et firmitate, sicuti compagine quadrorum, erat conspicua, civium frequentiâ et inhabitatione nimium populosa, et mercimoniis divitiarum undique advectis supra modum opulenta. Theodulfus Paraenesi ad Iudices,Inde Nemausiacas sensim properamus ad ares,Quo spatiosa urbs est, resque operosa satis.Caput est agri Nemausensis, dequo Plin. loquitur l. 9. c. 8. ubi provinc. Narbonensis, in Nemausensi agro stagnum, Laternam appellatum, angustis taucibus, capturâ mugilum nobile, celebrat. Hic longo lateque patuit olim ad Rhodanum et ad Vardonem ac mare: si verum es,t quod idem ai Auctor, Arecomicorum oppida ignobilia 24. Nemausensibus attributa fuisse. Hadr. Vales. Notit. Galliae. Vide quoque in voce Volte Arecomici: de Nemauso autem Deo tutelari, voss. de Idolol. l. 1. c. 35.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.